Charter Document - 05980019

Charter Document - 05980019


Charter Number: 05980019
Cartulary Title: Nostell Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Writ
Date: 1114 - 1129
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henr[icus] rex Angl[orum] archiepiscopo Ebor[acensi] et omnibus baronibus et uic[ecomiti] et ministris et fidelibus suis francis et anglis de Ebora[ci]scira salutem Sciatis me concessisse sancto Oswaldo de Nostl et eiusdem loci canonicis donum quod Robertus Fossardus manu Turstini archiepiscopi in presentia Ansch[etilli] de Bulem[er] dapiferi sui et aliorum hominum suorum eis fecit uidelicet ecclesias de Brameh[am] et de Warrum et de Sancto Oswaldo in Eschedela cum omnibus terris et rebus et rectitudinibus ad easdem pertinentibus sicut unquam eis melius adiacere solebant et sicut archiepiscopus supradictus et Robertus Fossardus et uxor eius Osceria eis dederunt et concesserunt ita eis concedo Et precipio ut bene et in pace et honorifice et quiete de omnibus consuetudinibus teneant T[este] Nig[ello] de Albin[ni] Apud []