Charter Document - 05980015
Charter Number: | 05980015 |
---|---|
Cartulary Title: | Nostell Priory Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Writ |
Date: | 1123 - 1135 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henr[icus] rex Angl[orum] Eustac[hio] filio Iohannis salutem Precipio quod facias priorem de sancto Oswaldo et canonicos tenere ecclesiam de Cnaresburgo quam eis dedi in elemosinam bene et in pace et honorifice et iuste cum terris et omnibus consuetudinibus que pertinent ad ipsam ecclesiam Et sacramento proborum hominum recognosci facias et terras et consuetudines que iuste pertinent ad ipsam ecclesiam et sicut fuerint recognite ita illas facias eis habere ne audiam inde clamorem T[este] episcopo Ebroic[ense] Apud Ebroicas