Charter Document - 05980014

Charter Document - 05980014


Charter Number: 05980014
Cartulary Title: Nostell Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1121 - 1127
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henr[icus] rex Angl[orum] Ebrard Norwic episcopo et Roberto filio Walteri uicecomiti et omnibus baronibus et fidelibus suis francis et anglis de Northfol[c] et de Suthfolc salutem Sciatis quia do et concedo deo et sancto Oswaldo de Nostl et fratribus eiusdem loci Godric de Norwic et terram suam et iii denarios et obolum quos mihi reddebat de ipsa terra sua per annum Et uolo et firmiter precipio ut ita bene et honorifice et libere eum et res suas et terram habeant sicut melius habebam dum fuit in dominio meo T[estibus] Turstin[o] Ebor[acensi] archiepiscopo et Ebrard[o] Norwic[ensi] episcopo et Nig[ello] de Albini et Rog[ero] filio Ric[ardi] et Pag[ano] filii Iohannis Apud Rochingeham