Charter Document - 05980004

Charter Document - 05980004


Charter Number: 05980004
Cartulary Title: Nostell Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Writ
Date: 1121
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henr[icus] rex Angl[orum] Turstino archiepiscopo Ebor[acensi] et Anschetillo de Bulem[er] et omnibus baronibus francis et anglis de Euerwicscira salutem Sciatis me concessisse deo et sancto Oswaldo et canonicis de Nostl pro anima patris et matris mee et fratris mei Willelmi regis et pro anima mea et uxoris mee et filii terras et omnes res que date sunt deo et sancto Oswaldo et canonicis in elemosina uidelicet unam carucatam terre quam eis dedit Hugo de Muscampo in Burtona Flandrensi et unam carucatam terre in Croftona quam eis dedit Suenus filius Ailrici et quoddam molendinum quod eis dedit Willelmus Foliot in Nortona et quamdam bouatam terre quam Ernulfus de Prestona eis dedit in Herdewica et duas bouatas terre quas eis dedit Leifinus in Winterseta et septem sol[idos] quos eis dedit Alanus de Creon apud Eston et quamdam capellam in bosco de Tocwit cum omni terra et rebus que pertinent feodo Ebrardi qui capellam eis dedit et unam bouatam terre in Tocwit et unam bouatam terre in Hesela quam Oelardus eis dedit Et concedo concordiam quam Thomas archiepiscopus Ebor[acensis] fecit inter ecclesiam de Sancto Oswaldo et de Federstan et monachos de Caritate Et uolo et concedo et firmiter precipio ut teneant amodo imperpetuum hec supradicta libere et quiete de omnibus geldis et placitis et consuetudinibus et omnibus querelis et occasionibus que ad me pertinent Testibus Turst[ino] archiepiscopo Ebor[acensi] et Rann[ulfo] episcopo Dunolm[ensi] et Rann[ulfo] canc[ellario] et Nig[ello] de Albinneio et Pagano filio Iohannis Apud Clarendonam