Charter Document - 05970028
Charter Number: | 05970028 |
---|---|
Cartulary Title: | Records of the Borough of Nottingham, 1155-1339. V.1. King Henry II to Richard II. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Presentation |
Date: | 1308 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal, Lunar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Isolda filia Roberti Arondel de Normanton die Lune proxime post Annuntiationem Beate Marie anno regni Regis Edwardi [Secundi] primo infra libertatem villa Notingham inventa fuit cum quadam supertunica et quadam tunica et cum quadam zona de serico cum argento fallerata et cum duabus bursis de serico et cum ij velis de serico quare presentatum fuit per disenarios ad Magnum Turnum quod illa furata fuit omnia bona antedicta propter quod illam ceperunt et imprisonaverunt Et ad proximam Curiam secundum consuetudinem predicte libertatis ducta fuit in plena Curia [et coram] Coronatoribus et Ballivis dicte libertatis arenata fuit quomodo ad predicta bona perven[isset] et illa respondit et dixit quod Radulfus le Taverner et Margeria uxor ejus quorum serviens il[la] fuit omnia predicta bona sibi accomodaverunt et tradiderunt et super hoc predictis Radulfum et Margeriam ad wa[rrantum] vocavit Ideo consideratum est quod predicta Isolda remissa sit ad prisonam usque ad proximam Curiam et p[redicti] Radulfus et Margeria summoneantur quod sint ad proximam Curiam ad illam warrantizandam si illam warrantizare volunt