Charter Document - 05970011
Charter Number: | 05970011 |
---|---|
Cartulary Title: | Records of the Borough of Nottingham, 1155-1339. V.1. King Henry II to Richard II. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1228 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Gregorius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Magistro et Fratribus Domus Elimosinarie de Nottingham salutem et apostolicam benedictionem Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere concensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere Eapropter dilecti in Domino filii vestris justis precibus inclinati personas vestras et Domum Elemosinarie de Nottingham cum omnibus bonis que inpresentiarum rationabiliter possidet aut in futurum prestante Deo justis modis poterit adipisci sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus specialiter autem possessiones redditus prata nemora et alia bona vestra sicut ea omnia juste et pacifice possidetis vobis et per vos eidem domui vestre autoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum Ejus se noverit incursurum Datum Perusii viij Idus Julii Pontificatus nostri anno secundo