Charter Document - 05970010

Charter Document - 05970010


Charter Number: 05970010
Cartulary Title: Records of the Borough of Nottingham, 1155-1339. V.1. King Henry II to Richard II.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Lease
Date: 1225
Date type: Internal, Regnal, Feast, Lunar
Resource Link(s):

Charter:

Universis has litteras visuris vel audituris Burgenses Notingham salutem Noverit universitas vestra nos communi assensu et unanimi voluntate dimisisse concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Burgensibus de Retford tholnetum nostrum pertinens Burgo de Notingham de ponte de Kelum et usque ad Doverbec ubi cadit in Trentam et de Epreston et de ponte Miriild et de Retford et de omnibus aliis locis versus Nord ubi nos cepimus tholnetum eo die quo conventio ista facta fuit inter nos et predictis Burgenses de Retford scilicet die Lune proxima ante festum Sancti Eadmundi anno regni Henrici Regis filii Johannis Regis decimo salvis libertatibus omnium eorum qui per libertates quieti sunt de tholneto in Notingham et salvis omnibus cum marcandisa apud Notingham venientibus et cum mercandis de Notingham recedentibus tenendum et habendum ad firmam predictis Burgensibus de Retford et successoribus suis de nobis et successoribus nostris imperpetuum reddendo inde nobis et successoribus nostris annuatim tempore pacis et guerre nulla causa obstante viginti marcas argenti ad duos terminos anni scilicet decem marcas ad Pascha Floridum et decem marcas ad festum Nativitatis Beate Marie et unum dignarum quolibet anno nobis et successoribus nostris secundum consuetudinem nostram ins die competenti infra quindecim dies post festum Sancti Martini Promisimus et concessimus quod si nos vel successores nostri contra cartam istam venire voluerimus dabimus predictis Burgensibus de Retford quadraginta marcas argenti nomine poene et ad majorem securitatem presens scriptum communi sigillo nostro burgi roboravimus Hiis testibus Domino Rogero Priore de Lenton Eustatio Priore de Novo Loco Magistro Serlone Decano Notingham Domino Waltero de Estwaite tunc Vicecomite Domino Radulfo de Bakepuz Domino Reginaldo de Carleolo Reginaldo de Colewie Roberto de Ripers Waltero de Clawrd Henrico Norreis Ada de Clawrd Roberto de Hayton Elia de Stretton Thoma de Sancto Quintino et aliis

Source (click image below to view full size)