Charter Document - 05961006
| Charter Number: | 05961006 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1130 - 1145 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Tresdecim pauperes inbecilles et ita viribus attenuati ut vix aut nunquam sine alterius adminiculo se valeant sustentare in eodem hospitali manebunt assidue quibus necessaria vestimenta ab eiusdem domus priore preparata dabuntur et lectia eorum infirmitatibus conueniencia Panis bonus de frumento cotidie ad pensum quinque marcarum et tria fercula in prandio et vnum ad Cenam pertinent ad diem et potus sufficienter constitutus Si vero ex ipsis aliquem conualescere contigerit emittetur ille cum honestate et Reuerencia locoque ipsius alius introducetur Exceptis quibus tresdecim pauperibus Centum alii pauperes verecundi quales inveniri poterunt amplius indigentes suscipientur ad horam prandij quibus eiusdem ponderis cuius supra grossior panis dabitur et ferculum vnum sicut visum fuerit iuxta diei conuenienciam et ciphus ad certam mensuram quibus a prandio surgentibus quod cuique de cibo uel potu superfuerit tollere licebit alia quoque beneficia egenis quibus que misericorditer impartiri mandaui secundum domus ipsius facultatem Hec omnia supradicta in prefata domo dej perpetuis temporibus obseruanda Ego diuina fauente gracia constitui que a vobis indesinenter atque fideliter debent adimpleri salua in omnibus Wynton episcopi canonica iusticia ita ut constitucio et administracio prioris eiusdem hospitalis per [manum]
