Charter Document - 05960247
Charter Number: | 05960247 |
---|---|
Cartulary Title: | Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1230 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus Mark pro me et pro heredibus meis concessi In perpetuum et presenti carta mea et sigilli mei Impressione confirmauj Ade Carnifici de Portesm et heredibus suis quod emundare possint quando voluerint quoddam fossatum meum ex orientali parte terre eiusdem Ade apud Stubiherawde quantum tenementum suum durat Sine peioratione predicti fossati similiter et de emundatione ipsius fossati facere quod sibi placuerit Ita quod cursus aque emanantis a predicto fossato fiat vbi antiquitus esse solebat libere et quiete et sine contradictione vel Inpedimento mei vel heredum meorum Reddendo Inde Singulis Annis ad festum sancti Michaelis mihi et heredibus meis ipse et heredes sui unum obolum pro omni seruicio et seculari demanda ad me vel heredes meos pertinentibus Pro hac autem concessione et Presentis carte mee confirmatione dedit mihi predictus Adam Dimidiam marcam argenti In Gersumam ad negocium meum Quare ego Rogerus et heredes mei Warantizabimus concessionem mundandi predictum fossatum sicut predictum est eidem Ade et heredibus suis per predictum seruicium contra omnes homines et feminas In cuius rei testimonium presens scriptum sigilli mei munimine roborauj Hiis testibus domino Elia de la Faleise Johanne de Remy Stephano de Stratton Willelmo Oisel Herberto de Bunewude Hugone de Camus Johanne le Bret Herberto de la Ruge Thoma le moine Willelmo London et multis aliis