Charter Document - 05960241

Charter Document - 05960241


Charter Number: 05960241
Cartulary Title: Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1230
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[N]ouerint Vniuersi presens scriptum Visuri vel audituri quod Ego Ricardus Coterel Filius Reginalmi de Burhunt pro salute anime mee dedi et concessi et hac presenti Carta confirmaui Deo et ecclesie beate Marie de Suthewyk et Canonicis eiusdem loci Redditum duodecim denariorum ad Pitanciam vini in Anniuersario meo percipiendum per manum laurencii nepotis mei de sex acris terre quas dedi eidem laurencio pro homagio et seruicio suo quarum tres acre iacent apud Suthewyk inter terram que vocatur Apeshang et terram que vocatur Longemarle et Alie tres acre iacent vltra montem de Portesdon Predicti vero Canonici facient singulis annis die Obitus mei seruicium specialiter pro me sicut pro Canonico professo Et vt hec mea Donacio et Concessio et presentis Carte confirmacio firma sit et stabilis imperpetuum presens scriptum sigilli mei impressione roboraui Hijs Testibus Domino Gilberto de Baseuill Herberto de Borhunt et Alijs

Source (click image below to view full size)