Charter Document - 05960238

Charter Document - 05960238


Charter Number: 05960238
Cartulary Title: Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1230
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[S]ciant presentes et Futuri quod Ego Wymundus de la Broc dedi et concessi Rogero Fresel Fratri meo pro Homagio et seruicio suo duas Acras terre que iacent iuxta Barram de Warda cum Masuagio adiacente Tenendas et habendas predicto Rogero et heredibus suis de me et heredibus meis libere et quiete pacifice et integre Reddendo inde singulis Annis mihi et heredibus meis ipse et heredes sui vnam libram Cimini ad Festum sancti Michaelis pro omni seruicio consuetudine et seculari exactione ad me vel ad heredes meos pertinente saluo regali seruicio quantum ad tantam terram pertinet Et ego Wimundus et heredes mei prefato Rogero et heredibus suis predictas duas Acras terre cum Mesuagio contra omnes homines et feminas Warantizare tenemur Quod si Warantizare non poterimus dabimus prefato Rogero et heredibus suis duas acras apud Wade in excambium de terra que fuit Patris mei soluendo inde annuatim michi vel heredibus meis duos denarios ad festum sancti Michaelis pro omni seruicio et exactione Et vt hec mea Donacio et Concessio rata et stabilis imposterum perseueret eam presentis scripti testimonio et sigillo meo corroboraui Hijs Testibus Rogero de Merlay Ada de Portesye et Multis Alijs

Source (click image below to view full size)