Charter Document - 05960237

Charter Document - 05960237


Charter Number: 05960237
Cartulary Title: Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1230
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[N]ouerint vniuersi ad quos presens scriptum peruenerit quod Ego Robertus Filius Simonis de Burhunt apud Suthewicam in pleno Capitulo plenarium fraternitatem ecclesie suscepi et ibidem Deo et beate Marie meipsum commendans sepulturam elegi vbicumque et quandocumque decessero Insuper et pro amore Dei et beate Marie virginis pro salute mea et vxoris mee et anima Patris mei et Matris mee et pro salute animarum omnium antecessorum et successorum duas Acras terre que dicuntur longeacris que iacent in occidentali parte de Palesgroue in Campo in quo Prior et Canonici de Suthewik habent duodecim acras predicte ecclesie et Canonicis ibidem Deo seruientibus dedi et concessi in puram et perpetuam elemosinam liberam ab omni seruicio et exactione seculari et statim eos in plenam seisinam misi Ego eciam et heredes mei prefatam elemosinam contra omnes homines et feminas Warantizare et defendere debemus Predicti vero Canonici audito obitu meo seruicium pro anima mea in Conuentu facient et nomen meum in Martilogio suo annotabunt et singulis annis imperpetuum in Anniuersario die deposicionis mee diuina celebrabunt Hijs Testibus Ricardo Capellano de Wanstede Ysaac Capellano Johanne de Crich Et Multis Alijs

Source (click image below to view full size)