Charter Document - 05960233
Charter Number: | 05960233 |
---|---|
Cartulary Title: | Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1230 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant presentes et futuri quod Ego Simon Beandehors obligaui me domino Gilberto de Baseuill domino meo quod licite possit distringere me tam per tenementum meum quod Walterus de Baseuill aliquando tenuit in villa de Portesm quam per tenementum meum quod de eodem Gilberto teneo in eadem villa per octo solidos per annum Reddendo si supersedeam terminos statutos predicti Redditus octo solidorum Similiter quidem me obligo quod per Catella in predictis tenementis inventa distringat me Item Gilbertus non obstantibus libertatibus Burgi de Portesm quosque de solucione dicti redditus ei satisfecerim et dampna eciam que eum incurrere contingent occasione retencionis dicti redditus restituerem Sunt autem termini solucionis ad Pascha duos solidos ad festum sancti Johannis Baptiste duos solidos ad festum Sancti Michaelis duos solidos ad Natale domini duos solidos Et vt hanc obligacionem vllo tempore ego vel heredes mei contradicere non possumus presens scriptum sigillo meo roboraui Testibus Domino Priore de Sutwyk Willelmo de Hoo et Multis Alijs