Charter Document - 05960231

Charter Document - 05960231


Charter Number: 05960231
Cartulary Title: Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1228 - 1232
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[N]ouerint presentes et futuri ad quos presens scriptum peruenerit quod Ego G de Baseuill pro salute mea et amicorum meorum et pro redemptione animarum Patris et Matris mee et Cecilie vxoris mee et omnium antecessorum et successorum meorum dedi et presenti Carta et sigillo meo confirmaui Deo et ecclesie beate Marie de Suwyk in qua corporis mei sepulturam elegi et Canonicis ibidem Deo seruientibus Redditum octo solidorum ad sustentacionem Infirmorum percipiendum apud Portesmue de tenemento quod Simon Bandehors de nobis tenet cum suis pertinenciis et cum omni jure quod inde habui vel habere potui per manum ipsius Simonis et successorum eius qui Redditum illum successiue tenebunt sicuti Carta quam inde de nobis habet testatur ad quatuor anni terminos scilicet ad festum sancti Michaelis duos solidos Ad Natale duos solidos Ad Pascha duos solidos et ad festum sancti Johannis duos solidos Prefati vero Canonici inde annuatim in festo sancti Michaelis quatuor denarios Domino Regi persoluent Quod vero si predictus Simon vel eius successores ad predictos terminos predictum Redditum non soluerint ea pena puniant qua nobis se per Cartam suam obligauit Testibus Domino Galfrido de lucy tunc Constabulario de Porcestr et Ricardo Fratre eius Et Multis Alijs

Source (click image below to view full size)