Charter Document - 05960218
Charter Number: | 05960218 |
---|---|
Cartulary Title: | Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1227 - 1235 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant presentes et Futuri quod Ego Robertus de Bera in ligia potestate mea dedi et concessi et hac presenti Carta mea confirmaui Roberto Burgensi pro homagio et seruicio suo omnes terras cum omnibus pertinenciis quas Osbertus filius Roberti Clerici Auunculi mei tenuit de me in Huppelegha scilicet totam terram illam cum mora et prato quam suein de Huppelegha aliquando tenuit de predicto Roberto clerico Auunculo meo et similiter totam terram illam que iacet inter predictam moram et terram stephani de Breteuilla et extendit vsque ad terram que fuit serlonis de sete et sicut fossatum cum haiha includit vsque ad terram que fuit ipsius predicti suein et liberam communam vbique in pastura ad feodum de sete pertinente sicut feodus de Burhunta se proportat in bosco et plano in pratis et pascuis et pasturis in vijs et semitis et cum omnibus libertatibus ad predictum feodum de sete pertinentibus excepto dominio meo incluso Tenendas et habendas sibi et heredibus suis vel cui assignare voluerit exceptas domibus religionis de me et heredibus meis libere et quiete integre et pacifice Reddendo inde annuatim ille et heredes sui mihi et heredibus meis decem solidos sterlingorum ad duos terminos anni scilicet ad Pascha quinque solidos et ad festum sancti Michaelis quinque solidos pro omni seruicio et exactione seculari ad me vel heredes meos pertinente saluo regali seruicio quod ad tres ferlingas terre pertinet de eodem feodo Pro hac vero donacione et concessione mea et Carta mee confirmacione predictus Robertus Burgensis duodecim Marcas argenti mihi dedit in gersuma Et Ego vero predictus Robertus de Bera et heredes mei predictas terras cum omnibus pertinenciis predicto Roberto Burgensi et heredibus suis vel cui assignare voluerit contra omnes homines et omnes feminas Warantizare debemus Et vt hec mea donacio et concessio stabilis et firma permaneat imperpetuum presentem Cartam sigilli mei impressione confirmaui Hijs testibus Domino Walkelino priore de Suwic Ada de Tanton suppriore eiusdem domus et Multis Alijs