Charter Document - 05960206
Charter Number: | 05960206 |
---|---|
Cartulary Title: | Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1225 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et Futuri ad quos presens scriptum peruenerit quod Ego Laurencius filius Huboldi dedi et Concessi et presenti Carta et sigillo meo confirmaui Baldewino filio Walteri Heirim cum Matilda sorore mea in libero maritagio terram illam que fuit Tumberel quam tenui de feodo Willelmi de Burhunt que se defendit pro vno ferlingo terre excepto Masuagio quod super illam feci et quod in manibus meis retineo sicut inter nos prouisum est Habendam et tenendam de me et heredibus meis sibi vel heredibus suis libere et quiete integre et pacifice Reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis triginta et vnum denarium ad duos terminos scilicet in Pascha quindecim denarios et obolum et in Natiuitate sancte Marie quindecim denarios et obolum pro omni seruicio et exactione ad me vel heredes meos pertinente Saluo seruicio Regali quantum ad tantum terre pertinet Hijs testibus Ricardo Capellano de Wanest Willelmo de burhunt Ricardo Coterel Henrico de Wanested Petro de Hauunth Guidone filio Renelmi Henrico filio Huboldi Bartholomeo Canonico qui hanc Cartam fecit et Multis Alijs