Charter Document - 05960204
Charter Number: | 05960204 |
---|---|
Cartulary Title: | Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1225 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant presentes et Futuri quod Ego Willelmus le Bret dedi et concessi et hac presenti Carta [mea] confirmaui Ade Filio Ade de Portesia militis in liberum maritagium cum Petronilla nepta mea dimidiam acram terre mee scilicet que iacet in longa Crofta inter acram Ricardi de la landa et dimidiam heluam Willelmi Dunnyng et extendit versus nemus de stobynton Tenendam et habendam sibi et heredibus suis de me et heredibus meis libere et quiete integre et pacifice Reddendo inde annuatim ille et heredes sui michi et heredibus meis vnam pariam Cerotecarum ad Natale domini pro omni seruicio et exactione seculari Et ego vero predictus Willelmus le Bret et heredes mei predictam dimidiam acram predicto Ade et heredibus suis contra omnes homines et omnes feminas Warantizare debemus Et vt hec mea Donacio et Concessio stabilis et firma permaneat imperpetuum presentem Cartam sigilli mei impressione confirmaui hijs Testibus herberto Justic tunc preposito et Multis Alijs