Charter Document - 05960203

Charter Document - 05960203


Charter Number: 05960203
Cartulary Title: Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[S]ciant presentes et Futuri ad quos presens scriptum peruenerit quod Ego Johannes Aurifaber de Voluntate et assensu Matildis vxoris mee et Stephani Rogeri Nicholai heredum meorum in ligia potestate mea dedi et concessi et presenti scripto et sigillo meo confirmaui Deo et ecclesie Sancte Marie de Suthewyk et Canonicis ibidem Deo seruientibus in liberam puram et perpetuam elemosinam redditum duorum solidorum quos Godwinus Jordan annuatim mihi in festo Sancti Michaelis reddere solebat de quadam Crofta octo acrarum in kingeston que iacet iuxta terram Ricardi de Rudmer ex orientali parte iuxta viam qua itur de Portesm versus stamnesho habendam et tenendam eis imperpetuum libere quiete et pacifice reddendo inde singulis annis domino Regi apud Portesm in predicto Festo sancti Michaelis decem denarios pro omni seruicio consuetudine et exactione ad prefatam terram pertinente Prior vero et Conuentus iam dicte ecclesie diuino intuitu in plenam et perpetuam fraternitatem suam me susceperunt necnon et participacionem bonorum omnium que ab eis [fuerint] aut fient concesserunt Testibus Ada de Portesia Willelmo de Burhunta Militibus et Alijs pluribus

Source (click image below to view full size)