Charter Document - 05960200
| Charter Number: | 05960200 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Gift |
| Date: | 1220 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus de Yddesworth dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et Canonicis de Dureford pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum totam terram meam quam habui super pruuete que est inter Nuthelithe et tenementum de Sonneworth et ibidem septem acras terre et dimidia quas excambiaui de tenentibus de Iddesworthe et dimidiam acram de subholeweye habenda et tenenda et claudenda de me et heredibus meis in puram et perpetuam elemosinam ab omni seculari seruicio exactione et demanda quietam inperpetuum Ego vero et heredes mei totam dictam elemosinam cum pertinenciis suis dictis canonicis Warantisabimus acquietabimus et defendemus contra omnes gentes Et ut hec mea donatio concessio et carte confirmatio firma sit et stabilis presenti carte mee sigillum meum apposui Hiis testibus []
