Charter Document - 05960197

Charter Document - 05960197


Charter Number: 05960197
Cartulary Title: Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1220
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Thomas Salwagius assensu et consensu Auicie vxoris mee et heredum meorum dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Roberto de Belhaunay pro homagio et seruicio suo vnum Croftum cum vno mesuagio ad Campam scilicet illud Croftum et illud mesuagium quod Willelmus Goce et Alicia que fuit vxor uillelmi de Nirynthun tenent Tenendum et habendum de me et heredibus meis sibi et heredibus suis vel cui assignar voluerit libere quiete integre et honorifice In pasturis in pratis in Campis et in omnibus locis et in omnibus alijs libertatibus ad predictum tenementum pertinentibus Et ego Thomas predictus predictum tenementum cum omnibus pertinencijs do predicto Roberto ex incremento de alia terra sua quam de me tenet in villa de Borhunte et eodem seruicio quod michi facit de dicta terra de Borhunt Ego vero Thomas et heredes mei predictum tenementum cum omnibus pertinencijs suis predicto Roberto et heredibus suis vel suis assignatis contra omnes homines et feminas Warantizabimus et acquietabimus Et ut hec mea donacio concessio et carte mee confirmacio integra et stabilis permaneat presens scriptum sigilli mei apposicione corroboraui Hijs testibus domino Willelmo de Faleyse domino Elya de Faleyse domino Willemo de Faleyse Herberto de Borhunt Ada de Wanstede Herberto filio Willelmi de Borhunt Roberto de Horsy Johanne de Crikt Roberto de Borhunt Et multis alijs

Source (click image below to view full size)