Charter Document - 05960193
| Charter Number: | 05960193 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Gift |
| Date: | 1215 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
[O]mnibus Christi Fidelibus presentibus et Futuris Rogerus Filius Willelmi de Merlayo salutem Sciatis quod Ego pro amore dei et beate Marie sancti que Andree Apostoli et pro animabus parentum et Dominorum meorum et pro salute mea et heredum meorum necnon et pro anima vxoris mee Cicilie cuius Corpus apud Suthewicam est sepultum quantum ad me et heredes meos pertinet do et Concedo Ecclesie sancte Marie de Suthewyk et Canonicis eiusdem loci in liberam puram et perpetuam elemosinam ecclesiam sancti Andree de Ferlingetona cum decimis et terris et pasturis et omnibus Alijs rebus et libertatibus et liberis consuetudinibus ad eandem ecclesiam pertinentibus saluo omni iure quod Magister Radulphus de stoke nunc Parsona eiusdem in ipsa habere dinoscitur quo ad eandem ecclesiam possederit Vt igitur post decessum eiusdem Magistri Radulphi iam dicti Canonici suthwicenses memoriam ecclesiam de Ferlingeton cum omnibus pertinenciis suis in liberam et puram elemosinam ad sustentacionem suam et hospitalitatis exhibicionem possideant inperpetuum Hanc donacionem meam presenti Carta et sigillo meo confirmaui Testibus Alelmo Priore Dauintere Vnfrido Porc et Multis Alijs
