Charter Document - 05960192
| Charter Number: | 05960192 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Gift |
| Date: | 1215 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant omnes Filij sancte ecclesie tam presentes quam futuri quod Ego Philippus Filius Danielis de Cnolle pro amore dei et beate Marie et pro salute mea et omnium meorum dedi et concessi et hac Carta et sigillo meo confirmaui Ecclesie sancte Marie de Suthewyk et Canonicis eiusdem ecclesie vnum ferlingum terre apud Wanestede quod Radulfus Benwadel tenuit scilicet Croftam que dicitur Ridehelle et Croftam que fuit Ailwini Witepani cum omnibus pertinenciis suis tenendum inperpetuum pacifice integre et quiete reddendo inde mihi et heredibus meis annuatim per manum Elemosinarij prefate ecclesie duos solidos sterlingorum in festo sancti Michaelis pro omni exactione et seruicio ad me vel heredes meos pertinente Ego vero et heredes mei predictum tenementum Warantizabimus prefate ecclesie contra omnes homines et feminas Et pro hac Confirmacione et Concessione mea Canonici eiusdem ecclesie dederunt mihi Vnum bisancium Testibus Jocelino de Montibus Adam de Portesya Willelmo de Borhunt Et Multis Alijs
