Charter Document - 05960189
Charter Number: | 05960189 |
---|---|
Cartulary Title: | Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Gift |
Date: | 1210 - 1227 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant presentes et Futuri ad quos presens scriptum peruenerit quod Ego Johannes Aurifaber de assensu et Voluntate Matillis uxoris mee et heredum meorum dedi et concessi et presenti Carta scripto et sigillo meo confirmaui Deo et ecclesie beate Marie de Suthewyk et Canonicis ibidem deo seruientibus in liberam puram et perpetuam elemosinam dimidiam virgatam terre in Kyngeston quam scilicet Gilbertus de la Watere de me tenuit per quatuor solidos quos annuatim michi inde reddere solebat habendam et tenendam eis libere pacifice et quiete Reddendo inde singulis annis Domino Regi apud Portesmut triginta denarios sterlingorum pro omni seruicio ad prefatam terram pertinente Pro hac autem donacione et concessione mea dicti Prior et Canonici dederunt mihi quandam placeam in Portesm cum domibus quas edificauit Dominus Robertus Sacrista de Sutwic iuxta placiam et domum turstani tegula toris Tenendam et habendam mihi et heredibus meis liberam et quietam ab omni seruicio et exactione ad eos pertinente Testibus Thoma Capellano de Portesia Adam de Portesia et Multis Alijs