Charter Document - 05960185
| Charter Number: | 05960185 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Gift |
| Date: | 1210 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant presentes et Futuri ad quos presens scriptum peruenerit quod Ego Philippus filius Danielis de Cnolle dedi et concessi et presenti scripto et sigillo meo confirmaui Philippo filio Anketilli de Porcestr pro homagio et seruicio suo vnum ferlingum terre in Wansted quem Radulfus Bienwadel tenuit scilicet Croftam vnam que dicitur Redehylle et Croftam que fuit Alwini Whitepein cum omnibus pertinenciis suis tenendam sibi et heredibus suis de me et de heredibus meis imperpetuum liberam solutam et quietam ab omni exactione et seruicio ad me vel heredes meos pertinente reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis pro omni seruicio duos solidos esterlingorum in festiuitate sancti Michaelis Pro hac autem Concessione et Donacione Mea predictus Philippus fecit mihi homagium et de recognicione vnum bisancium mihi dedit Ego vero et heredes mei prefatam terram memorato Philippo et heredibus suis contra omnes homines et feminas G Warantizare debemus Quod si facere non poterimus excambium ei rationabile in terra nostra de Ferham ad valenciam predicte terre facere tenebimur Testibus G Priore et Conuentu De Suth Gocelino tunc Constabulario de Porcestre Roberto de Bera qui hanc Donacionem ex parte sua tenendam et pro posse suo Guarantizandam in manu G Prioris de Suthewic affidauerunt
