Charter Document - 05960182
Charter Number: | 05960182 |
---|---|
Cartulary Title: | Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1205 - 1238 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit P dei gratia Winton Episcopus eternam in domino salutem Que religiosis locis pia fidelium largicione sunt collata ut apud ea soliduis permaneant auctoritate pontificali expedit confirmari Ea propter ad noticiam omnium volumus pervenire nos divine pietatis intuitu confirmasse monialibus de Eiton Ecclesia de Chauton cum omnibus pertinenciis suis sicut a bone memorie Henrico Rege Anglie eis libere est concessa et a predecessoribus nostris confirmata confirmamus eciam eis antiquas et debitas pensiones scilicet nonem marcas de ecclesia de Chauton cum capella de Iddesworth et septem marcas de capella de Katerinton et tres marcas de capella de Blanewrth et tres marcas de capella de Clenefeld Et ut hec nostra confirmacio perpetuum robur pertineat firmitatis eam presentis sigilli nostri munimine roboravimus Hiis testibus magistro E de Fauteb magistro Roberto Basset magistro Alano de Stok magistro Philippo de Faukeberg Ricardo Capellano Dionisio Clerico Ricardo de Berkyng Ricardo de Elinham clericis et aliis multis