Charter Document - 05960172
| Charter Number: | 05960172 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1200 - 1243 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod Ego Robertus de Bello alneto concessi et hac presenti carta mea confirmaui Herberto de Burghunte domino meo et heredibus suis quod omnes homines mei tempore meo vel heredum meorum qui de feodo meo sunt faciant quantum ad illos pertinent per capita hominum vna cum hominibus predicti Herberti et heredum suorum scilicet de meramentis sancti Martini et de Hokkeday et de murdro et de omnibus illis que ad Thethyngman pertinent Hijs testibus Domino Ada de Portesye Elia de Falayse Willelmo Fratre eius Rogero de Merlay Willelmo de Hoo Thoma de la Bere Stephano Roget Roberto de Horsy Johanne de Crych et alijs
