Charter Document - 05960165
Charter Number: | 05960165 |
---|---|
Cartulary Title: | Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Gift |
Date: | 1200 - 1235 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant presentes et Futuri quod Ego Johannes de Crich dedi concessi et hac presenti Carta et sigillo meo confirmaui Deo et ecclesie sancte Marie de Suthewyk et Canonicis ibidem deo seruientibus pro salute anime mee et Juliane vxoris mee et Antecessorum et successorum meorum decem acras terre cum pertinenciis suis de terra que aliquando fuit Herberti Tempier sicut fossato inclusa est et se extendit de Gardino quod fuit dicti Herberti versus orientem vsque ad terram que fuit Radulphi Bienwadel Tenendam et habendam dicte ecclesie et Canonicis libere et quiete Iure hereditario imperpetuum in liberam puram et perpetuam elemosinam quietam ab omni exactione et seruicio seculari Et ego Johannes et heredes mei dicte ecclesie et Canonicis predictas decem acras terre cum omnibus pertinenciis suis contra omnes gentes Warantizabimus defendemus et aquietabimus Hijs Testibus Gilberto de Baseuyl Thoma de Bera et Multis Alijs