Charter Document - 05960160

Charter Document - 05960160


Charter Number: 05960160
Cartulary Title: Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod Ego Adam dict Iuuenis karitatis intuitu et pro salute anime mee dedi et concessi et presenti carta confirmaui deo et ecclesie sancte Marie de boxgraua et monachis ibidem seruientibus in puram perpetuam et quietam ab omnibus elemosinam duodecim denarios annui redditus de perrino meo et celario sub eodem quod situm est apud Portesmues intra domum W Raggi et Johannis le burgeis percipiend singulis annis in festo sancti Michaelis per manum meam et heredum meorum vel eorum quibus domum perrinum et celarium assignauero Concedo etiam ut prior et monachi de boxgraua et de [exaquio] quando necesse habuerint in eodem perrino cum suis sumptibus hospitentur et a tenentibus illud honeste et honorifice ibidem recipiantur Et ut hec perpetuam obtineat firmitatem presentem cartam sigilli mei munimine roboraui Testibus []

Source (click image below to view full size)