Charter Document - 05960159
| Charter Number: | 05960159 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1200 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant presentes et Futuri quod Ego Adam de Risford pro amore dei et salute mea et pro anima patris mei et omnium parentum dominorum et antecessorum meorum dedi et concessi et presenti Carta confirmaui deo et ecclesie sancte Marie de Suthewic et Canonicis eiusdem loci in liberam puram et perpetuam elemosinam duos solidos sterlingorum de Redditu meo de Porcestria percipiendos annuatim de me et heredibus meis per manus nostras vel eorum qui tenementum meum de Porcestria tenebunt ad Pascha scilicet duodecim denarios et ad festum sancti Michaelis duodecim denarios sine omni impedimento et contradictione Ego autem ex deuocione et amore quem habui ergo memoratam ecclesiam et Canonicos Sutwicenses dedi corpus meum ibidem sepeliendum si intra comitatum Suhamtesir vel proximum ei comitatus decessero Testibus Ricardo de hog Ada de Rutheresfeld et alijs
