Charter Document - 05960158

Charter Document - 05960158


Charter Number: 05960158
Cartulary Title: Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[S]ciant omnes fideles presentes et Futuri quod Ego Willelmus filius Pagani pro Amore dei et beate Marie et pro salute mea et omnium meorum in ligia potestate mea dedi et concessi ecclesie sancte Marie de Suthewyk et Canonicis eiusdem loci in liberam puram et perpetuam elemosinam quietam ab omni seruicio et exactione seculari ad me vel heredes meos pertinente totam decimam tocius prati mei et preterea totam medietatem prati mei quod habui iuxta viam de Bikeford inter viam et sepem Walteri Asini Illam scilicet medietatem que est iuxta viam de Bikeford et extendit se ab alno que est iuxta aquam versus orientem usque ad arborem que dicitur Bulecer Vt autem hec donacio mea tam de Decima quam de medietate predicti Prati stabilis et firma permaneat eam hac Carta et sigillo meo confirmaui et Hanc Donacionem meam super maius altare optuli Ipsi vero Canonici me susceperunt in fraternitatem ecclesie sue et post decessum meum Anniuersarium meum in suo Martilogio annotabunt Huius autem Donacionis mee testes sunt Adam de Heryerd Ricardus Capellanus et Alij Plures

Source (click image below to view full size)