Charter Document - 05960153
| Charter Number: | 05960153 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Gift |
| Date: | 1200 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod Ego Adam de Doure et uxor mea Cristina pro salute animarum nostrarum et pro animabus antecessorum nostrorum dedimus et concessimus et presenti carta confirmauimus deo et sancte Marie et monachis Quarrar in puram et perpetuam elemosinam unum cellarium quod est sub solario domi nostre de portesmue in parte occidentali iuxta domum Willelmi Aurige et reddit quinque solidos per annum Dedimus quoque eisdem monachis totam terram quam emi a Godmanno que est in australi parte magne placee de portesmue contra ecclesiam Hanc terram dedi prefatis monachis in puram elemosinam liberam ab omni seruicio saluo seruicio duodecim denar qui debentur Regi per annum Cellarium autem predictum dedimus ego et Cristina uxor mea liberam et omnino quietam ab omni seruicio et tam terram quam et cellarium Warantizare teneor contra omnes homines et contra omnes feminas Hiis testibus Philippo Capellano Willelmo Alabarbe Theobaldo Pictauensi Gileberto Sellario Richerio Roberto de Warham Willelmo Auriga Willelmo Vauassore Stephano Carnifice Waltero de la Blakelaund et Ricardo fratre eius Willelmo hurri Willelmo Purcaz et multis aliis
