Charter Document - 05960152
Charter Number: | 05960152 |
---|---|
Cartulary Title: | Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[O]mnibus Christi fidelibus tam presentibus quam Futuris Gaufridus de Cumbrai salutem Sciatis me pro amore dei et beate Marie concessisse et hac Carta et sigillo meo confirmasse Ecclesie sancte Marie de Suthewica et Canonicis eiusdem loci donacionem quam pie memorie Dominus Radulphus de Cumbrai Frater meus fecit eidem ecclesie de vna virgata terre de dominio suo in Preuetto iuxta Enedemere et de alia virgata terre iuxta eam quam Willelmus de Cumbrai Frater meus de assensu predicti fratris mei Radulphi eidem ecclesie fecit cum decem acris et preterea de tota terra de Bikewode quam predictus Radulphus frater meus eidem ecclesie dedit cum seruicio hernaldi Frielands de eadem terra sicut Carte predictorum fratrum meorum testantur Quare volo et firmiter precipio et concedo quod Canonici predicte suthwicensis ecclesie omnia predicta tenementa habeant et teneant integre et honorifice in puram et perpetuam elemosinam liberam solutam et quietam ab omni exactione et seruicio seculari et hoc eidem ecclesie feci pro animabus predictorum fratrum meorum et omnium dominorum et antecessorum meorum et pro salute mea et Johanne vxoris mee et Radulphi Filij et heredis mei et omnium aliorum liberorum et successorum meorum Testibus herbertus filio herberti Willelmo Decano et multis alijs