Charter Document - 05960151
Charter Number: | 05960151 |
---|---|
Cartulary Title: | Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Gift |
Date: | 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod Ego Willelmus filius Reinelmi de Burhunt dedi et concessi Roaldo filio ludi pro seruicio suo vnum masuagium cum orto vno in Porcestr quod Robertus de Normannia tenuit cum sex acris terre in campis de Porcestr tenendum de me et heredibus meis sibi et heredibus suis libere et quiete ab omni exactione et seruicio quod ad me vel heredes meos pertineat saluo seruicio regali Reddendo annuatim mihi vel heredibus meis tres solidos ad duos terminor scilicet ad Pascha xviij denarios et ad festum sancti Michaelis xviij denarios De predictis vero sex acris tres sunt que iacent in transuerso vie que dirigitur a Porcestr versus estburhunt scilicet inter Baggeweie et hildelieweie Quarta inter grangiam domini Prioris de Suwic et Marleram et iacet iuxta acram Adam Coc Quinta desursum langedell Sexta iuxta terram Gaufridi de Ponte Dedi eciam prefato Roaldo tres acras terre de feodo meo que sunt iuxta acram Alani de sancto Georgio que proximior est vie que est inter Porcestr et Palesgraue tenendas de me vel heredibus meis sibi et heredibus meis Reddendo inde annuatim pro omni seruicio et exactione vnam libram piperis in festo sancti Egidij Et vt hec mea donacio stabilis et firma permaneat presenti scripto et sigilli mei impressione eam roboraui Testibus Waltero de Burh Alexandro de Bera Henrico de Wansted Waltero paie Willelmo Doggestreng Ricardo Coterell Gocelino Nigro Roberto de Barra Willelmo de Denemede Filio Walteri Willelmo de Ramuill Randulfo Rufo Willelmo Charc Roberto Brangrant et multis Alijs