Charter Document - 05960150

Charter Document - 05960150


Charter Number: 05960150
Cartulary Title: Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[O]mnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris Willelmus filius Reinelmj de Burhunt Salutem Sciatis quod ego pro amore dej et pro salute mea et uxoris mee et heredum meorum et pro animabus patris mej Reinelmi et matris mee et omnium parentum dominorum et amicorum meorum concedo donationes quas predictus pater meus Reinelmus fecit ecclesie et Canonicis sancte Marie de suwica in Liberam puram et perpetuam elemosinam scilicet de uno ferlingo terre quod taleuaz tenuit cum prato eidem adiacente Et de morha que est subtus culturam de appelstede usque ad filum aque que descendit subtus curiam canonicorum uersus occidentem usque ad terram Molendini mej quod est ex occidentalj parte proxima eiusdem morhe cum uia et semita eius Et de una acra terre supra montem in stapelecroft que est proxima iuxta acram eorundem canonicorum ex australi parte Et quod acra mea iuxta Widedelle sit eiusdem mensure Cuius sunt alie acre in eodem furlango Concedo etiam eisdem canonicis quando ipsi uoluerint Licentiam et facultatem Libere conducendj per terram meam sicut ipsi Canonicj uidebunt esse magis utile sibi ipsis et mihi ad anime mee profectum tempore meo et heredum meorum fontem de affewelle quem prenominatus pater meus eis dederat in dedicatione prefate ecclesie Suwic in dotem eiusdem ecclesie Concedo etiam predicte ecclesie et canonicis quod de omnibus que mihi et heredibus meis renouantur per annum de quibus secundum institutionem sancte ecclesie decime persoluende sunt libere legitime integre et plenarie percipiant sicut scriptum est cum predicto fonte et conductu eiusdem Hanc concessionem meam eidem ecclesie in liberam puram et perpetuam elemosinam presentj carta et sigillo meo confirmauj Testibus Johanne de hamton Canonico Cicestrensis Philippo de Lestane Herberto de froila Geruasio de Nortun Magistro Laurentio de Ridesfeld Alexandro de Bera Guidone fratre meo Magistro Willelmo de Tanton Willelmo dogestreng Radulfo hirdman et Multis alijs

Source (click image below to view full size)