Charter Document - 05960147

Charter Document - 05960147


Charter Number: 05960147
Cartulary Title: Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[N]otum sit presentibus et Futuris quod Ego Henricus filius Herberti de Borhunt pro amore dei et beate Marie et pro salute mea et omnium dominorum et amicorum meorum dedi et hac Carta et sigillo meo confirmaui ecclesie sancte Marie de Sutwic et Canonicis eiusdem loci in liberam puram et perpetuam elemosinam totam terram illam apud Portesmuth quam Dominus Johannes de Gisors dedit mihi ibidem pro homagio et seruicio meo hereditarie et libere tenendam scilicet totam terram illam quam ipse dedit michi iuxta Domum predictorum Canonicorum versus orientem et aquilonem in longum et in latum vsque ad terram que fuit Ricardi de Suthwede quam Richerus tenet et placiam illam cum masuagio que est super mare iuxta Domum Richeri hanc autem Elemosinam de predictis tenementis dedi predicte ecclesie in ligia et libera potestate mea cum corpore meo antequam in plenam fraternitatem et societatem eiusdem susceptus essem hijs testibus Matheo de scur Ricardo de hog et Multis Alijs

Source (click image below to view full size)