Charter Document - 05960144
Charter Number: | 05960144 |
---|---|
Cartulary Title: | Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Gift |
Date: | 1199 - 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant presentes et futuri quod Ego Randulfus Fresel dedi et Concessi et hac karta et sigillo meo confirmaui Johanni filio meo pro una marca et seruicio suo totam illam virgatam terre de feodo de Drayton quam teneo de ecclesia Suwic reddendo ei annuatim dimidiam marcam sicut eiusdem ecclesie karta testatur Terra autem illa quam habui apud Wad de hereditate mea remanebit sicut iustum est heredi meo Istam vero virgatam quia de adquisicione mea est concessi prefato Johanni tenendam sibi et heredibus suis de predicta ecclesia Suwic faciendo ei eundem seruicium quod Ego inde facere solebam et ad maiorem eius securitatem ego eum inde saisiaui per kartam Suwic ecclesie quam ei tradidi in ligia potestate mea tempore regis Ricardi Testibus Guidone priore Suwic Rogero de scuris et Alijs