Charter Document - 05960139
| Charter Number: | 05960139 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1195 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
[V]niuersis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris Godefridus dei gratia Winton ecclesie Minister eternam in domino salutem Ea que religiosis domibus pia fidelium largicione com feruntur perpetua debent stabilitate gauderi et ne malignancium molestijs agitentur episcopalis auctoritatis munime roborari Inde est quod ad vniuersitatis vestre volumus peruenire noticiam nos diuino intuitu ratam habere donacionem quam Willelmus de humeto fecit ecclesie de Suwica de ecclesie sancti Nicholai de Westburhunta sicut Carta eiusdem Willelmi testatur quam vidimus et propriis manibus contrectauimus Nos quoque Canonicos predicte ecclesie Suwic ad iam dictam ecclesiam de Westburhunt ad predicti Willelmi presentacionem canonice admisimus Attendentes eciam religiosam conuersacionem predictorum fratrum et deuocionis sinceritatem quam erga nos et ecclesiam nostram habere noscuntur eis ad sustentacionem hospitalitatis pie indulsimus statuentes ut ipsi omnes fructus et obuenciones prescripte ecclesie de Westburhunt integre et quiete percipiant et Vicario perpetuo qui in eadem ecclesia ad presentacionem ipsorum per nos et successores nostros ministrabit et nobis de spiritualibus et sinodalibus respondebit ad sustentacionem ipsius Quadraginta solidos annuos assignent ut igitur sepedicti Canonici Suwic memoratam ecclesiam de Westburhunt cum omnibus pertinencijs suis sicut predictum est in liberam et perpetuam elemosinam possideant eam ipsis presenti scripto et sigilli nostri munimine confirmamus Saluo in omnibus iure episcopali et auctoritate et dignitate Wint ecclesie Datum apud Biternam per manum Reginaldi Clerici nostri vj kalendas Februarij Pontificatus nostri Anno sexto Testibus hijs Gregorio Rogero Willelmo Capellanis Magistro Thoma de Lucteburg Gaufrido de Gorham Canonico Magistro Terrico Roberto de Corneuill Godefrido Hunfrido Simone Johanne de Luci Willelmo clericis Stephano de exclusa Godefrido de Andeli Militibus Hugone de sancto Phileberto Willelmo Belet Aluredo de Quinci et Multis Alijs
