Charter Document - 05960137
Charter Number: | 05960137 |
---|---|
Cartulary Title: | Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Gift |
Date: | 1194 - 1198 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[O]mnibus ad quos littere iste peruenerint Willelmus de sancte Marie Ecclesia Decanus sancti Martini London salutem Ad omnium noticiam volumus peruenire nos dimisisse et concessisse Prior et Canonicis sancte Marie de Suthwyck terram nostram cum Edificijs quam apud Portesm habuimus in perpetuam firmam possidendam Soluendo nobis vel illi quem heredem nostrum constituerimus dimidiam marcam argenti in festo sancti Michaelis et ipsi Canonici nobis inuenient quinque carectatas de litario in hospicio nostro quandocumque et quociens cumque venerimus apud Portesm Nos vero hospicium nostrum retinuimus et nobis et nostris in domibus cum contigerit nos illuc venire Et in huius rei testimonium idem Canonici litteras suas patentes nobis confecerunt Vt autem hec Dimissio et concessio rata permaneat eam presenti Carta et sigillo roborauimus Hijs Testibus Hugone Puerell Precentore sancti Martini Rogero de Sancto Mandoneo eiusdem ecclesie Canonico et Alijs