Charter Document - 05960136
| Charter Number: | 05960136 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Inspeximus |
| Date: | 1193 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Godefridus dei gratia Wint episcopus Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Eternam in domino Salutem Noueritis nos diuino intuitu ratam habere donationem quam Willelmus de humet fecit ecclesie de Suwic de ecclesia sancti Nicholai de Westburh sicut karta eiusdem Willelmi testatur quam uidimus et propriis manibus contrectauimus Nos quoque Canonicos predicte ecclesie de Suwic ad iam dictam ecclesiam de Westburh ad predicti Willelmi presentationem canonice admisimus Salua Simoni clerico Vicaria sua quoad uixerit Vt autem post decessum eiusdem Simonis memorati canonici Suwic sepe dictam ecclesiam de Westburh cum omnibus pertinentiis suis in liberam et perpetuam elemosinam possideant eam ipsis presentis scripto et sigilli nostri munimine confirmamus Saluo in omnibus iure episcopali et auctoritate et dignitate Wint ecclesie saluis etiam episcopalibus consuetudinibus et salua rationabili sustentatione Vicarii qui per nos et per successores nostros in eadem ecclesia ministrabit Et eisdem canonicis Suwic de temporalibus et nobis de spiritualibus respondebit Testibus Magistro A archidiacono Surr Magistro Alexandro Gregorio Johanne capellanis Godefrido Territo Reginaldo Vnfrido Stephano Petro Simone Henrico clericis Dat apud Wint iiij Non Octobris Pontificatus nostri anno iiij
