Charter Document - 05960134

Charter Document - 05960134


Charter Number: 05960134
Cartulary Title: Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Indulgence
Date: 1193 - 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[H]ubertus dei gratia Cant Archiepiscopus tocius anglie Primas Omnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere peruenerint eternam in domino salutem Attendentes quod dilecti filij nostri Canonici sancte Marie de Sudwic pauperes sint et egeni Vniuersitatem vestram attencius exoramus et exhortamur in domino quatinus ad sublevandam eorum inopiam intuitu dei elemosinas vestras misericorditer eis velitis elargiri Nos autem de misericordia dei necnon et meritis gloriose virginis Marie confidentes omnibus ex vobis qui ecclesiam de Sudwic in sollemnitate Assumpcionis beate Marie et intra eius Octabas aut in sollemnitate Nativitatis beate Marie et infra eius Octabas siue in quacumque alia festiuitate eiusdem beate Marie virginis siue octabas oracionum causa visitauerint et ibidem elemosinas suas erogauerunt confessis et vere penitentibus de iniuncta sibi penitencia quindecim dies relaxamus Necnon omnium oracionum et beneficiorum que in sancta Cantuarien [fuerint] ecclesia participes esse concedimus Idem concedimus hijs qui eandem ecclesiam in die Dedicacionis ecclesie illius et infra eius octabas cum elemosinis suis visitauerint Valete

Source (click image below to view full size)