Charter Document - 05960133
Charter Number: | 05960133 |
---|---|
Cartulary Title: | Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Gift |
Date: | 1190 - 1199 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant presentes et futuri quod Ego Ranulfus Fresel de la Wade omnem terram cum pertinenciis suis mihi prouenientem ex hereditate contingentem sicut justum est heredi meo pacifice et integraliter conseruaui terram autem quam habui et adquisiui de dono domini Walteri de Cardewyle videlicet illam virgatam terre cum omnibus pertinenciis suis que est in feudo de Drayton ex mera et bona voluntate vxoris mee quia humiliter et benigne Johannes filius noster erga nos se semper continuit permissione heredis nostri predictam virgatam terre in feodo de Drayton adquisitam vt scribitur in Carta domini Walteri de kardevill predicto Johanni filio meo et heredibus nostris vel eius assignatis pro me et heredibus meis Dedi concessi presenti Carta mea confirmaui cum omnibus pertinenciis suis habendam tenendam vendendam Invadiandam et omni tempore quibus et quando volerint tam legandam quam assignandam libere quiete pacifice integre et jure hereditario Reddendo inde annuatim Prioratui de Suwyk dimidiam marcam pro omni seruicio exactione consuetudine et omni seculari demanda Et quia idem Johannes filius meus in meo Arduo negocio dedit mihi premanibus in gersumma unam marcam argenti ego predictus Ranulfus Fresel predictum Johannem filium meum cum predicta virgata terre cum omnibus suis pertinenciis cum omnibus munimentis meis quas inde habui in mea ligia potestate eum sesiaui et ego et heredes mei volumus et tenemur predictam terram cum omnibus pertinenciis suis predicto Johanni et heredibus suis vel suis assignatis pro predicta gersuma et per predictum redditum contra omnes gentes Warantizare aquietare et defendere imperpetuum Vt autem hec mea donacio concessio seisina et confirmacio stabile robur semper optineat presentem cartam sigilli mei impressione roboraui hijs Testibus Domino Guidone Priore de Suwyk Rogero scurys et Multis Alijs