Charter Document - 05960125
Charter Number: | 05960125 |
---|---|
Cartulary Title: | Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Gift |
Date: | 1187 - 1210 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant presentes et futuri quod ego Rogerus de Escuris dedi concessi et presenti carta mea confirmavi Christi ecclesie de Twynham et Canonicis ibidem deo servientibus atque servituris totum illud tenementum in villa de Portesm quod Willelmus King tenuit de me et de heredibus meis libere quiete in puram et perpetuam elemosinam sicut elemosina unquam melius et liberius dari pro deo potest Predictus vero Willelmus King et heredes sui eo modo quo michi responderunt de prefato tenemento ex tunc et amodo Canonicis Christi ecclesie respondebunt in omnibus Et ut hec mea donacio rata et inconcussa in posterum permaneat presens scriptum sigilli mei impressione roboravi Testibus Galfrido de Albamara Matheo fratre meo de Escuris Waltero de Andeli et aliis