Charter Document - 05960120

Charter Document - 05960120


Charter Number: 05960120
Cartulary Title: Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1186 - 1189
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Sancte Ecclesie filiis tam presentibus quam futuris Robertus de hent salutem Sciatis quod ego pro dei amore et pro salute mea et omnium dominorum parentum et heredum et amicorum meorum dedi et concessi et presenti carta et sigillo meo confirmaui deo et Ecclesie Sancte Marie de Suw et canonicis eiusdem loci in puram et perpetuam elemosinam integram liberam et quietam ab omni exactione et seruicio seculari ad me uel heredes meos pertinente totam terram illam de dominio meo que iacet ex australi parte Wlurici de Crabeden et ex occidentali parte uie iuxta tenementum Henrici de Burh et Gilleberti de ledmere ita quando seruicium Regale super me uenerit unde me defendere non potuero predicta elemosina mea quam prenominatis canonicis feci tunc se defendet sicut pro dimidio ferdlingo scilicet pro viii parte unius uirgate Huius donationis mee testes sunt Robertus Mald Matheus de Scur Rogerus de Scur Richerius de la mare Anketillus lupus Henricus filius herberti Simon Willelmus lupus Ricardus capellanus Radulfus cocus Thomas filius Rogeri Petrus filius Gaufridi

Source (click image below to view full size)