Charter Document - 05960119

Charter Document - 05960119


Charter Number: 05960119
Cartulary Title: Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1186 - 1189
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit presentibus et futuris quod ego Robertus de henton pro salute anime mee et omnium dominorum meorum et antecessorum et heredum et parentum meorum dedi et concessi et presenti karta et sigillo meo confirmaui Ecclesie Sancte Marie de Suwic et canonicis eiusdem loci in liberam puram et perpetuam elemosinam solutam et quietam ab omni exactione et seruitio seculari totam culturam iuxta ledmeram que dicitur esse septem acrarum et totam terram que uocatur Aldelonde cum quadam parte graue que extenditur usque ad septem que est inter predictam terram et feodum de hameledon reddendo inde mihi et heredibus meis annuatim in nundinis sancti Egidii tres solidos pro omni seruicio quos henricus filius herberti de Burh dum predictas terras tenuit mihi inde reddere solebat Hoc autem feci per concessionem et assensum predicti henrici Preterea dedi et confirmaui predicte ecclesie Suwic et canonicis in liberam et perpetuam elemosinam totam terram illam de dominio meo que iacet inter predictam terram de Aldeland et uiam qua itur uersus Hent iuxta terram Wlfrici de Crabbeden et Gilleberti de ledmer Et tam hanc terram quam predictas terras de Aldeland et iuxta ledmeram Ego et heredes mei defendemus et Warentizabimus pro posse nostro erga dominos nostros et alios omnes excepto seruicio domini Regis Item predicta terra de Aldeland et de ledmera defendet se pro uno ferlingo et prenominata terra de dominio meo inter Aldeland et viam defendet se pro dimidio ferlingo scilicet pro octaua parte unius virgate Pro hac autem concessione et Warentizacione predicti canonici dederunt mihi in magna necessitate mea xl solidos sterlingorum et alia multa bona mihi fecerunt et me in plenam fraternitatem susceperunt Ego quoque intuitu dei apud eos elegi corporis mei sepulturam et memorati canonici anniuersarium meum singulis annis facient Huius donationis mee testes sunt Gaufridus filius Azonis vicecomes Matheus de Scur Robertus Mald Rogerus de Scur Rogerus filius henrici Nechilaus de la Mara Ricardus de limesia Anketillus lupus Reginaldus et Ricardus de Denemed henricus filius herberti Thomas de ho Ricardus et Alexander capellani Thomas filius Rogeri Thomas Scementarius hirdman Aluredus parment

Source (click image below to view full size)