Charter Document - 05960118
Charter Number: | 05960118 |
---|---|
Cartulary Title: | Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Gift |
Date: | 1186 - 1189 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit Omnibus filiis sancte ecclesie tam presentibus quam futuris quod ego henricus filius herberti de Burhunta pro amore dei et beate Marie et pro anime mee salute et patris ac matris mee et parentum et dominorum meorum dedi et concessi et presenti karta et sigillo meo confirmaui ecclesie sancte Marie de Suwica et canonicis eiusdem loci in puram et perpetuam elemosinam liberam solutam integram et quietam ab omni exactione et seruitio seculari ad me uel aliquem meorum pertinente totam terram meam de Aldelond et totam culturam meam que dicitur esse septem acrarum iuxta ledmere apud hentonam quas terras Robertus de hent mihi dederat pro seruicio meo et karta sua confirmauerat Quam etiam kartam ego predicte ecclesie Suwic reddidi et eam cum hac karta obtuli super maius altare eiusdem ecclesie Et pro hac concessione mea predicti canonici dederunt mihi sex marcas argenti in necessitate mea Testibus Comite Willelmo de Arundel [Her]berto filio Herberti Symone canonico de cicestr Symone filio Richerii Rogero de Scur Ricardo de limes Roberto de [] Benedicto de hauersam Radulfo de ferri petro et Matheo filiis herberti Ricardo filio danielis Audoeno clerico Reinaldo de denemed Ada de henton henrico filio Ricardi Reginaldo Giffard Waltero filio Reinelmi Hugone filio Radulfi Rogero de Montechanesi