Charter Document - 05960117
Charter Number: | 05960117 |
---|---|
Cartulary Title: | Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1185 - 1204 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus presentibus et futuris ad quos presens scriptum peruenerit quod ego Ricardus de Hum filius Willelmi de Hum Constabularii domini Regis diuine pietatis intuitu pro salute mea et patris mei et pro anima Lvcie matris mee et omnium antecessorum successorumque meorum concessi et hac presenti carta confirmaui deo et Ecclesie Sancte Marie de Suwic et Canonicis eiusdem loci in liberam puram et perpetuam elemosinam omnes donationes quas pater meus Willelmus de Hum donauit eis scilicet Ecclesiam de Burh cum omnibus ad eandem Ecclesiam pertinentibus et preterea iiii Marcatas redditus apud Ketenam assisas in terra et hominibus habendas inperpetuum Concessi quoque prefatis Canonicis terram quam Stephanus filius Rogeri tenuit in manerio de Keten unde reddebat annuatim iiii solidos et viii denarios sterlingorum et terram quam Radulfo crabbe tenuit de manerio de Burhunta unde reddebat annuatim ii solidos et terram quam Willelmus de Warda tenuit de manerio de Draiton unde reddebat annuatim iii solidos ad inueniendum perpetuum luminare ante crucifixum super sepulturam prefate Lvcie matris mee sicut pater meus assignauit Concessi etiam eis donationem terre quam Robertus de Bera clericus eis dedit in manerio de Burh assensu et uoluntate Willelmi de Hum patris mej Confirmaui quoque eis terram quam Rannulfus fresel tenuit de manerio de Draiton quam predicti Canonici habent in exchambium de monialibus de Stanf pro dimidia Marcata redditus quam prefata lvcia mater mea dederat predicte Ecclesie de Suwic apud Stanf Hec omnia concessi et carta mea confirmaui prenominatis Canonicis sicut pater meus eis dedit et carta sua confirmauit tenenda inperpetuum in liberam elemosinam quietam et absolutam ab omni exactione et seruitio seculari ad me et heredes meos pertinente Testibus Willelmo de Saj Henrico de Hum Thoma fratribus meis Jordano de Hum Henrico de Simillj Willelmo fratre eius Radulfo de Agn Willelmo de Reduers