Charter Document - 05960112

Charter Document - 05960112


Charter Number: 05960112
Cartulary Title: Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1185 - 1195
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Sancte Ecclesie filiis tam presentibus quam futuris Willelmus de Hum Constabularius domini Regis Salutem Sciatis me concessisse et presenti carta confirmasse deo et Ecclesie Sancte Marie de Suwic et Canonicis eiusdem loci donationem quam fecit eis Robertus de Bera clericus de terra quam Godwinus orpedeman de ipso tenuit cum ipso Godwino et masuagio quod est iuxta terram Alexandri de Burh Quare uolo et firmiter precipio quod predicti Canonici prenominatam terram et ipsum Godwinum et masuagium cum omnibus pertinentiis suis habeant et teneant integre et quiete in liberam et perpetuam elemosinam sicut carta predicti Roberti testatur Hoc autem feci pro amore dei et beate Marie cui predicti canonici deuote seruiunt et pro salute et incolumitate domini Regis et mea et omnium dominorum et amicorum meorum et pro anima Ricardi de Hum patris mei qui predictam terram dederat prenominato Roberto pro seruicio suo et pro animabus Agnetis matris mee et Lvcie vxoris mee et omnium antecessorum et liberorum nostrorum Testibus Thoma abbate de Valle Sancte Marie Willelmo abbate de Deford Jordano de hum fratre meo Roberto de la haie Radulfo de Mesnill Radulfo de Agnis Odone pincerna Jordano de Mesn Petro de Aupegard Germano filio Roberti de Ranvill Thoma de Bera Adam de Tigehal

Source (click image below to view full size)