Charter Document - 05960108

Charter Document - 05960108


Charter Number: 05960108
Cartulary Title: Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1185
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[S]ciant presentes et futuri quod cum discentio esset inter ecclesiam nostram Suwicens et Alexandrum de Burhunt de quodam ferdingo terre quod vocatur Horapeldre Idem Alexander coram subscriptis testibus et aliis multis sponte recognouit quod nullum ius habuit in predicto ferdingo terre et quod illud erat de feudo euire ecclesie et nos requisiuit ut ipsam terram de ecclesia nostra posset tenere per annuuum seruicium Vnde nos pro beneficiis a patre eius et ab ipso nobis collatis et pro pace et Amore inter nos firmiter tenendo ei et heredibus suis predictum ferdingum terre de nobis tenendum concessimus Reddendo inde [nobis] Annuatim in Natiuitate Sancte Marie dimidiam libram de thure masculino Predictum autem ferdingum quod dicitur Horapeldre extenditur a [fossato] quod est in oriente more Vnde prius fuerat controuersia inter nos et ipsum et Reinelmum de communione vsque ad fossatum quod diuidit predictum ferdingum et terram Alexandri que est in oriente ipsius ferdinge et clauditur etiam fossato vndique tam uersus aquilonem quam versus Austrum et ipse predictum ferdingum ita debet claudere quod nec nos nec homines nostri nec vicini possint vel debeant inde perturbari predicta uero mora que est in occidente huius ferdinge remanebit communis ecclesie nostre et ipsi Alexandro et Reinelmo et communi [nostrum] trium operatione fossatum nouum quod circa moram factum est debet dirui et in commune redigi et ut [omnes] querimonie et occasiones contentionum inter nos et ipsum Alexandrum remaneant ei predictum tenementum sicut predictum est presenti carta confirmamus Ipse quoque nobis inde fidelitatem iurauit et quod amodo pacem nobis et fidem et amorem sicut dominis seruabit et nos illum tanquam tenentem nostrum diligemus et manu tenebimus Huius rei testes sunt Rogerus de Porcestr Andreus de Suwik Robertus de Farham Bartholomeus Capellanus Geruasius de Windesore Michael de Baseuile Henricus dagus constabularius porcestr Baldevinus de Montsorel Matheus Oysel Reinelmus Robertus de Sancto clero Ricardus filius Danielis Ricardus Denemede Thomas de la Bere Henricus de Druual Rogerus Clericus Helias de Louinton Thomas de Sancta Maria Turstinus Tegulator Hirdman Radulfus doket Walterus le Simple Reinaldus Hubaldus et multis aliis

Source (click image below to view full size)