Charter Document - 05960090

Charter Document - 05960090


Charter Number: 05960090
Cartulary Title: Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1180 - 1204
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[S]ciant presentes et futuri ad quos presens scriptum peruenerit quod Ego Radulphus de Bello monte pro amore dei et pro anima pie memorie domine Lucie de humet et Nicholai Patris mei quorum corpora apud Suthewyk sepulta sunt et pro anima domini Ricardi de Humet et pro salute mea et omnium dominorum et Amicorum meorum concessi et presenti carta et sigillo meo confirmaui ecclesie sancte Marie de Suthewyk et Canonicis eiusdem loci in puram et perpetuam elemosinam liberam solutam et quietam ab omni exactione et seruicio seculari totum tenementum quod Willelmus de Warda tenuit de feodo de Draiton Prior autem et Canonici memorati concesserunt mihi quod Anniversarium predicti Patris mei et meum post decessum meum in Martilogio eorum Annotatum singulis annis facient et me in plenam fraternitatem ecclesie sue receperunt Ipsi etiam Canonici pro concessione predicti tenementi et pro hac mea confirmacione in necessitate mea quinquaginta solidos sterlingorum michi contulerunt Hijs testibus Willelmo Decano de Droknesford Andree de Farlyngt et multis aliis

Source (click image below to view full size)