Charter Document - 05960089
Charter Number: | 05960089 |
---|---|
Cartulary Title: | Deeds from Portsmouth and Its Area Before 1547 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1180 - 1204 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[O]mnibus sancte ecclesie filijs presentibus et Futuris Willelmus de Humet Constabularius domini Regis salutem Sciatis me concessisse et presenti carta confirmasse deo et ecclesie sancte Marie de Suthewyk et Canonicis eiusdem loci donacionem quam fecit eis Robertus de Bera Clericus de dimidia virgata terre quam Radulphus Bruseuent tenuit cum Mora et Pratis et Pascuis et Bosco et Plano Quare volo et firmiter precipio quod Predicti Canonici prenominatam terram cum omnibus pertinenciis suis habeant et teneant integre et quiete in liberam et perpetuam elemosinam sicut Carta predicti Roberti testatur Hoc autem feci pro amore dei et beate Marie cui predicti Canonici deuote seruiunt et pro salute mea et omnium amicorum meorum et pro Anima Ricardi de Humet Patris mei qui predictam terram dederat prenominato Roberto pro seruicio suo et pro animabus Agnetis Matris mee et Lucie vxoris mee et omnium antecessorum et liberorum nostrorum Testibus